Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 78 Cic. Luc. 80 () >>Cic. Luc. 82

79Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis. [Note] quod ne id [Note] facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat [Note] ista causa; veracis [Note] suos esse sensus dicit <Epicurus>'. Igitur semper auctorem habes, et [Note] eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit [Note] Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. 80hoc est verum esse, confidere suis testibus etinportata [Note] insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid

-- --

sit, non quid videatur. Sic [Note] hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? [Note] Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. [Note] 'Si' [Note] inquis 'deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, [Note] quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum maleagerent. [Note] ut enim vera videamus, quam longe videmus? [Note] ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video <Pompeiani, ipsum> [Note] Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. [Note] Avianium [Note] fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 78 Cic. Luc. 80 () >>Cic. Luc. 82

Powered by PhiloLogic